monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 6
Parabola ista instantis est temporis. Videtis istos novitios? Nuper venerunt, nuper conversi sunt. Non possumus de ipsis dicere, quia vinea nostra floruit: floret enim. Interim, quod in eis apparere videtis, flos est: fructuum tempus nondum advenit. Flos novella conversatio est, flos formula recens vitae emendatioris est. Induerunt sibi faciem disciplinatam, et bonam totius corporis compositionem. Placent, fateor, quae in facie sunt: negligentior utique is qui foris apparet corporum cultus est vestium, sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus maturior. Verum quia haec, noviter coepere, ipsa sui novitate flores censenda sunt, et spes fructuum, magis quam fructus. Vobis, filioli, non timemus a fraude vulpium, quae fructibus magis, quam floribus invidere noscuntur. Vestrum aliunde periculum est. Ustionem certe metuo floribus; non subreptionem, sed ustionem a frigore. Aquilo mihi suspectus est, et frigora matutina, quae intempestivos flores solent perdere, fructus praeripere. Iraque ab aquilone panditur vestrum malum. A facie frigoris eius quis sustinebit? Hoc frigus si semel animam (animae quidem, ut assolet, incuria spiritu dormitante) pervaserit, ac nemine deinde, quod absit! inhibente ad interiora eius pervenerit, descenderit in viscera cordis et sinum mentis, concusserit affectiones, occupaverit consilii semitas, perturbaverit iudicii lumen, libertatem addixerit spiritus: mox, ut in corpore solet evenire febricitantibus, subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis, contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitae, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? Dissimulatur lex, abdicatur ius , fas proscribitur derelinquitur timor Domini. Dantur postremo impudentiae manus; praesumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excelso in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de coelo in coenum, de claustro in saeculum, de paradiso in infernum. Principium et originem huius pestis, et vel qua arte vitetur, vel qua superetur virtute, non est huius temporis demonstrare: alias erit hoc; nunc coepta prosequamur.