monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 5
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Locus moralis est; et iuxta morum disciplinam nos iam ostendimus, spirituales has vineas nonnisi spirituales viros esse, quorum cum omnia interiora culta sint, omniaque germinantia, omnia fructificantia et parturientia spiritum salutis, quomodo de regno Dei dictum est; ita de his vineis Domini sabaoth aeque dicere possumus, quoniam intra nos sunt . Denique, in Evangelio legitur, datum iri gentibus regnum Dei facientibus fructus eius . Hi sunt quos Paulus enumerat, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas . Fructus isti, profectus nostri. Hi accepti sponso, quia ipsi cura est de nobis. Num de virgultis cura est Deo? Homines, non arbores amat Homo Deus, et nostros profectus suos fructus reputat. Tempus horum diligenter observat, arridet apparentibus, et sollicitus satagit ne pereant nobis, cum apparuerint; imo vero ne pereant sibi: se enim reputat tanquam nos. Ideoque providens capi sibi iubet insidiantes vulpeculas, ne novellos fructus ipsae praeripiant. Capite, inquit, nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Et quasi quis dicat: Praepropere times, nondum venit fructuum tempus: Non est ita, inquit: nam vinea nostra floruit. Post flores non est fructuum mora; adhuc illis cadentibus isti erumpunt illico, illico incipiunt apparere.