monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 4
Caeterum, tali vineae nunquam infestationes, nunquam insidiae deerunt. Nempe ubi multae opes, multi sunt et qui comedunt eas . Sapiens erit sollicitus servare vineam suam non minus quam excolere, nec sinet eam vorari a vulpibus. Pessima vulpes occultus detractor, sed non minus nequam adulator blandus. Cavebit sapiens ab his. Dabit operam, sane quod in ipso est, capere illos qui talia agunt; sed capere beneficiis atque obsequiis, monitisque salutaribus, et orationibus pro eis ad Deum. Non cessabit istiusmodi carbones ignis congerere super caput maledici , et item super adulatoris, quousque, si fieri potest, et illi invidiam, et isti simulationem de corde tollat, faciens mandatum sponsi dicentis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. An non tibi captus ille videtur, qui suffusus ora rubore, quippe proprium erubescens iudicium, ipse suae confusionis et poenitudinis testis est; sive quod oderit hominem amore dignissimum; sive quod dilexerit tantum verbo et lingua eum, a quo se diligi opere et veritate vel sero expertus est? Captus plane, et captus Domino, secundum quod nominatim ipse expressit: Capite, inquiens, nobis. Utinam ego omnes adversantes mihi sine causa ita capere possim, ut Christo eos vel restituam, vel acquiram! Sic, sic confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala: quatenus inveniar et ipse obediens sponso, ut capiam et ipse vulpes, non mihi, sed ipsi . Sed reflectatur sermo ad sui principium, ut suo ordine series explanationis procedat.