monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 3
Soli itaque convenit sapienti habere, vel potius esse vineam, qui vitam habet. Est lignum fructiferum in domo Dei, ac per hoc lignum vivens. Siquidem et ipsa sapientia, qua sapiens dicitur et est, lignum vitae est apprehendentibus eam . Quidni vivat apprehensor eius? Vivit, sed ex fide. Iustus nempe est sapiens, et iustus ex fide vivit . Et si anima iusti sedes est sapientiae, sicut est; profecto is sapiens, qui iustus. Is ergo sive iustum nomines, sive sapientem, nunquam absque vinea vivet, quia nunquam non vivet. Hoc quippe est illi vinea quod vita. Et bona vinea iusti, imo bona vinea iustus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis. Denique: Gloria nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae . Vides apud sapientem vacare nihil? Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini sabaoth? Quid denique illi de se perire possit, quando et folium eius non defluet?