monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 2
Sed iam a me demonstrandae sunt spirituales istae tam vites, quam vulpes. Vestra intererit, filii, suae quemque vineae providere, cum me disputante adverterit, in quibus sibi et a quibus maxime sit cavendum. Viro sapienti sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia. Nil quippe incultum desertumve in se sapiens derelinquet. Stultus non ita. Cuncta apud eum neglecta invenies, cuncta iacentia, cuncta inculta et sordida. Non est vinea stulto. Quomodo vinea, ubi nil plantatum, nil elaboratum uspiam paret? Tota spinis silvescit et tribulis stulti vita: et vinea est? Etsi fuit, iam non est, redacta nimirum in solitudinem. Ubi vitis virtutis? ubi botrus boni operis? ubi vinum laetitiae spiritualis? Per agrum hominis pigri transivi, inquit, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat . Audis sapientem irridentem stultum, quod bona naturae et dona gratiae, quae forte per lavacrum regenerationis acceperat, tanquam illam, quam plantavit Deus et non homo, primam suam vineam, in non vineam, negligendo redegit. Denique non potest vinea esse, ubi vita non est. Nam stultus quod vivit, mortem potius, quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate? Arborarida et in sterilitatem versa, nonne mortua iudicatur? Et sarmenta mortua sunt. Et occidit, inquit, in grandine vineas eorum ; monstrans vita privatas, quae sterilitate damnatae sunt. Sic stultus eo ipso quod inutiliter vivit, vivens mortuus est.