monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 63, 1
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit . Liquet quod non otiose ad vineas itum sit, quando ibi inventae sunt vulpes demolientes eas. Littera quidem istud. Spiritus autem quid? Ante omnia sane, ut communem et usitatum litterae sensum ab hac explanatione penitus respuamus, utpote ineptum et insulsum, indignumque plane, qui recipiatur in Scriptura tam sancta, tam authentica. Nisi quis forte ita vecors et animo stolidus sit, ut pro magno habeat didicisse ex ea, instar filiorum huius saeculi, curam gerere terrenarum possessionum, custodire et defensare vineas ab incursantibus bestiis, ne forte contingat amittere fructum vini, in quo est luxuria; simulque pereat opera et impensa. Grande scilicet damnum, ut propterea librum sanctum tanto studio et tanta cum veneratione legamus, quod docemur in eo a vulpibus vineas custodire, ne in excolendis illis frustra marsupia vacuentur, si in custodiendis pigri fuerimus! Non estis tam rudes, neque adeo spiritualis gratiae expertes, ut ita carnaliter sapiatis. Ergo in spiritu ista quaeramus. Ibi sane invenimus, sano quidem intellectu, sensuque nihilominus digno, et vineas florentes, et vulpes demolientes, in quibus capiendis vel amovendis et honestius laboratur, et fructuosius. An vos dubitatis longe vigilantius insistendum mentibus servandis, quam frugibus; longe curiosius invigilandum cavendis propter illas spiritualibus nequitiis, quam capiendis propter istas fraudulentis vulpeculis?