monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 8
Nam quantum illi placeat cum puritate quidem mentis praedicatio veritatis, ostendit cum subinde infert: Vox enim tua dulcis. Quia enim non placeat vox si displiceat facies, demonstrat cum illico subdit: Et facies tua decora. Quid internae decor faciei, nisi puritas? In pluribus haec absque praedicationis voce complacuit; illa absque ista, in nemine. Impuris non se ostendit Veritas, non se credit Sapientia. Quod ergo loquuntur quam non viderunt? Quod scimus, inquit, loquimur, et quae vidimus testamur . I ergo tu, et aude testari quod non vidisti, et loqui quod ignoras. Quaeris quem dicam impurum? Qui laudes requirit humanas, qui non ponit sine sumptu Evangelium, qui evangelizat ut manducet, qui quaestum aestimat pietatem, qui non requirit fructum, sed datum. Impuri sunt tales; et cum non habeant unde videant veritatem propter impuritatem, habent tamen unde illam loquantur. Quid praepropere agitis? cur lucem non exspectatis; cur opus lucis ante lucem praesumitis? Vanum est vobis ante lucem surgere. Lux est puritas, lux charitas, quae non quaerit quae sua sunt . Haec praecedat, et pes linguae in incerto non ponitur. Superbo oculo veritas non videtur, sincero patet. Non est quod se veritas deneget intuendam puro cordi, ac per hoc nec eloquendam. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Multi puritate neglecta, ante loqui quam videre conati sunt; et aut graviter erraverunt nescientes de quibus loquerentur, neque de quibus affirmarent; aut turpiter viluerunt, dum qui alios docerent, se ipsos non docuissent. A quo nos gemino malo semper custodiat exoratus a vobis Sponsus Ecclesiae, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.