monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 7
Et si intelleximus fossam humum, illam quae ait: Foderunt manus meas, et pedes meos ; non erit ambigendum de sanitate in ea citius adipiscenda animae vulneratae, quae in ea demorabitur. Quid enim tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio? Verum donec purgata et sanata perfecte fuerit, non video qualiter illi aptari possit quod dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Quomodo denique faciem suam ostendere audeat, vel levare vocem suam, cui et latere indicitur? Abscondere, inquit, in fossa humo. Quare? Quia non est pulchra facie, nec digna quae videatur. Non erit digna videri, quandiu non erit videre idonea. Cum autem per inhabitationem fossae humi in sanando oculo interiori tantum profecerit, ut revelata facie speculari gloriam Dei et ipsa possit; tunc demum quae videbit, fiducialiter iam loquetur, voce et facie placens. Placeat necesse est facies, quae in Dei claritatem intendere potest. Neque enim id posset, nisi clara ipsa quoque esset et pura, utique transformata in eamdem quam conspicit claritatis imaginem. Alioquin ipsa dissimilitudine resiliret, insolito reverberata fulgore. Ergo cum pura puram intueri potueri veritatem, tunc faciem ipsius sponsus videre cupiet, consequenter et vocem eius audire.