monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 6
Sed quia non ex omni interim parte adhuc ad petram forandam Ecclesia accedere potest (neque enim omnium est, qui in Ecclesia sunt, sacramenta divinae voluntatis inspicere, aut apprehendere per semetipsos profunda Dei); ideo non solum in foraminibus petrae, sed et in cavernis maceriae habitare ostenditur. Ergo in perfectis quidem, qui rimari ac penetrare arcana sapientiae et puritate conscientiae audent, et intelligentiae acumine possunt, habitat in foraminibus petrae. De reliquo in cavernis maceriae: ut qui in petra per semetipsos fodere aut non sufficiunt, aut non praesumunt; in maceria fodiant, contenti vel gloriam sanctorum mente intueri. Si cui ne hoc quidem possibile sit, huic sane proponet Iesum, et hunc crucifixum: ut et ipse absque suo labore habitet in foraminibus petrae, in quibus non laboravit. Iudaei in his laboraverunt, et ipse in labores infidelium introibit, ut sit fidelis. Nec verendum quod patiatur repulsam, qui et vocatur ut intret. Ingredere, inquit, in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius . Infirmae adhuc et inerti animae (quae iuxta quod in Evangelio quidam de semetipso confitetur, fodere non valet, et mendicare erubescit) fossa ostenditur humus ubi lateat, donec convalescat et proficiat, ut possit et ipsa per se cavare sibi foramina in petra, per quae intret ad interiora Verbi, animi utique vigore et puritate.