monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 5
Ergo formidolosa scrutatio maiestatis: at voluntatis, tam tuta quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramento gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? Suavis gloria, quae non aliunde, quam de ipsius suavitatis contemplatione procedit, quam de divitiarum bonitatis ac multae miserationis intuitu. Denique vidimus gloriam hanc, gloriam quasi Unigeniti a Patre . Totum nempe benignum et vere paternum, quod apparuit gloriae in hac parte. Non me opprimet gloria ista totis licet viribus intendentem in se: ego potius imprimar illi. Etenim revelata facie speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu . Transformamur cum conformamur. Absit autem ut in maiestatis gloria, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur! Gloria mea haec est, si unquam de me audiero: Inveni hominem secundum cor meum. Cor sponsi, cor patris sui. Ipsum quale? Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est . Haec forma quam videre desiderat, cum Ecclesiae dicit: Ostende mihi faciem tuam: forma pietatis et mansuetudinis. Hanc cum omni fiducia levat ad Petram; cui similis est: Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur . Quo pacto humilis ab humili confundetur, a pio sancta, et a mansueto modesta? Non plane abhorrebit a puritate petrae pura facies sponsae, non magis quam a virtute virtus, a lumine lumen.