monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 4
Quae cum ita sint, duo liquet contemplationis genera esse: unum, de statu et felicitate et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata sit multitudo; alterum, de regis ipsius maiestate, aeternitate, divinitate. Illa in maceria, ista in petra. Sed haec quanto difficilius cavatur, tanto suavius quod inde eruis sapit. Nec verearis illud quod Scriptura minatur scrutatoribus maiestatis . Tantum affer purum et simplicem oculum; non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam. Alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate. Hac excussa, secure scrutemur in Petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt . Si adhuc dubitas, audi ipsam Petram: Qui operantur, inquit, in me, non peccabunt . Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ibi requiem invenit mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, vel clatus, et cupidus inanis gloriae. Ecclesia columba est, et ideo requiescit. Columba, quia innocens, quia gemens. Columba, inquam, quia in mansuetudine suscipit insitum verbum. Et requiescit in Verbo, hoc est in petra: nam petra est Verbum. Ecclesia ergo in foraminibus petrae, per quam introspicit, et videt gloriam sponsi sui; nec opprimitur tamen a gloria, quoniam non sibi usurpat eam. Non opprimitur, quia non scrutatrix maiestatis est, sed voluntatis. Nam quod maiestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans. Sed et si quando per excessum rapi in illam contingat, digitus Dei est iste, dignanter levans hominem, non hominis temeritas insolenter Dei alta pervadens. Cum enim Apostolus raptum se memoret , ut ausum excuset; quisnam alter praesumat mortalium huic se divinae maiestatis horrendo scrutinio propriis intricare conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? Scrutatores proinde maiestatis, tanquam irruptores dici reor, non qui scilicet rapiuntur in eam, sed qui irruunt. Ipsi itaque opprimuntur a gloria.