monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 3
Felix mens, quae sibi in hac maceria frequenter cavare studuerit; sed quae in petra, felicior. Licet quidem cavare et in petra; sed ad hoc puriore mentis acie opus est, et vehementiori omnino intentione, etiam et meritis potioribus sanctitatis . Et ad haec quis idoneus? Nempe ille qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum . Nonne tibi videtur ipsis se Verbi penetralibus immersisse; et de abditis pectoris eius quamdam intimae sapientiae sacrosanctam eruisse medullam? Quid ille qui sapientiam loquebatur inter perfectos, sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi huius cognovit? . Nonne uno et altero coelo acuta, sed pia curiositate terebratis, e tertio tandem hanc pius scrutator evexit? At ipsam non siluit nobis, verbis quibus potuit fidelibus fideliter intimans. Audivit autem verba ineffabilia, quae non licuit illi loqui . Non utique homini, nam sibi illa loquebatur et Deo Puta ergo Deum quasi sollicitam Pauli charitatem hoc modo consolari, et dicere: Quid anxiaris quod conceptum tuum auditus non capit humanus? Sonet vox tua in auribus meis; hoc est: Si quod sentis, non licet revelare mortalibus, consolare tamen, quod vox tua divinas queat mulcere aures. Vides sanctam animam, nunc quidem charitate sobriam nobis, nunc vero puritate excedentem Deo? Vide etiam de sancto David, ne forte ille sit ipse homo, de quo cum Deo, quasi de alio loquitur: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi . Ergo quod de cogitatione prophetica verbo et exemplo Prophetae venire ad medium poterat, id Propheta in publicam mox laxabat confessionem, et ex eo confitebatur in populis Domino, reliquum sibi et Deo servans, unaque festivum ducens in laetitia et exsultatione. Hoc ergo est quod nobis intimare memorato versiculo voluit. Quidquid videlicet sua illa scrutabunda et avida cogitatione ex arcano sapientiae cruere praevalebat, partem quam poterat in salutem populorum sollicita praedicatione impertiebatur; reliquum quod capere plebes non poterant, festiva iubilatione in Dei laudibus expendebat. Vides sanctae contemplationi deperire nihil, dum quod expendi in plebium aedificationem non potest, id vel maxime Deo sit iucunda decoraque laudatio.