monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 2
Aut, si id magis probas, dicemus has cavernas studiosis et piis mentibus non inveniri, sed fieri. Quonam modo, inquis? Cogitatione et aviditate. Cedit nempe in modum maceriae mollioris pia maceries desiderio animae, cedit purae contemplationi, cedit crebrae orationi. Denique oratio iusti penetrat coelos . Non utique aeris huius corporei spatiosas altitudines, veluti quodam remigio alarum suarum instar volucris volantis scindet, aut quasi gladius acutus ipsius firmamenti solidum celsumque verticem perforabit: sed sunt coeli sancti, vivi, rationales, qui enarrant gloriam Dei, qui favorabili quadam pietate nostris se votis libenter inclinant, et sinuatis ad tactum nostrae devotionis affectibus in sua nos recipiunt viscera, quoties digna ad eos intentione pulsamus. Pulsanti enim aperietur. Licebit itaque unicuique nostrum, etiam hoc tempore nostrae mortalitatis, cavare sibi, quacunque parte volet, cavernas supernae maceriae; nunc quidem patriarchas revisere, nunc vero salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris; sed et beatorum virtutum status et mansiones a minimo angelo usque ad cherubin et seraphin, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret. Apud quos magis afficietur, immittente sibi Spiritu. prout vult; si steterit et pulsaverit, confestim aperietur ei, et facta quasi caverna in montibus, vel potius mentibus sanctis, dum se ultro inflectunt ad pietatem, requiescet vel paululum apud illos. Omnis animae sic facientis et facies, et vox Deo grata existit: facies, propter puritatem; vox, propter confessionem. Etenim confessio et pulchritudo in conspectu eius . Unde et dicitur illi qui eiusmodi est: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus tuis. Vox admiratio in animo contemplantis, vox gratiarum actio est. Delectatur admodum istiusmodi cavernis Deus, e quibus sibi vox resonat gratiarum actionis, vox admirationis et laudis.