monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 62, 1
Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae . Non tantum in foraminibus petrae tutum reperit columba refugium; reperit et in cavernis maceriae. Quod si maceriam non congeriem lapidum, sed sanctorum communionem accipimus, videamus ne forte cavernas maceriae dixerit angelorum, qui ob superbiam lapsi sunt, loca quasi vacua derelicta: quippe quae repleri ex hominibus habent, tanquam ruinae de lapidibus vivis reficiendae. Unde apostolus Petrus: Accedentes, inquit, ad lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales . Nec puto ab re esse, si intelligimus angelorum custodiam vicem exhibere maceriae in vinea Domini, quae est Ecclesia praedestinatorum, cum Paulus dicat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? et Propheta: Immittit angelus Domini in circuitu timentium eum . Et si ita sedet, erit sensus, quia Ecclesiam tempore et loco peregrinationis suae duae res consolentur; de praeterito quidem, memoria passionis Christi; de futuro autem, quod se in sortem sanctorum cogitat et confidit recipiendam. Ambo haec, veluti ante et retro oculata, insatiabili desiderio contuetur; et uterque illi intuitus admodum gratus, uterque est illi refugium a tribulatione malorum et dolore. Integra consolatio, cum non solum quid exspectandum, sed et unde id sit praesumendum noverit. Exspectatio laeta nec dubia, quae Christi morte firmata est. Cur paveat ad praemii magnitudinem, quae pretii dignitatem considerat? Quam libens mente invisit foramina, per quae sibi sacrosancti sanguinis pretium fluxit! Quam libens cavernas perambulat, et diversoria, et mansiones, quae sunt in domo Patris multae atque diversae, in quibus habet collocare filios suos pro quorumque diversitate meritorum! Et nunc quidem, quod solum interim potest, sola in his memoria requiescit, coeleste habitaculum, quod desursum est, iam animo induens. Erit autem cum implebit ruinas, cum cavernas et corpore inhabitabit, et mente; cum vacua domicilia, quae antiqui reliquerunt habitatores, ipsa suae universitatis illustrabit praesentia, nec ulla ultra apparebit caverna penitus in coelesti maceria, felici de caetero perfectione sui atque integritate gaudente.