monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 8
Enimvero non sentiet sua, dum illius vulnera intuebitur. Stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc anima martyris? Nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Iesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret; dolorem non ferret, succumberet, et negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petrae duruerit? Sed neque hoc mirum, si exsul a corpore dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur. Nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra martyris fortitudo, inde plane potens ad bibendum-calicem Domini. Et calix hic inebrians quam praeclarus est! Praeclarus, inquam, atque iucundus non minus imperatori spectanti, quam militi triumphanti. Gaudium etenim Domini, fortitudo nostra (I. Quidni gaudeat ad vocem fortissimae confessionis? Denique et requirit eam cum desiderio: Sonet, inquiens, vox tua in auribus meis. Nec cunctabitur rependere vicem secundum suam promissionem: continuo ut se confessus fuerit coram hominibus, confitebitur et ipse eum coram Patre suo . Rumpamus sermonem, nec enim potest finiri modo; ne sit sine modo, si cuncta quae adhuc ex proposito capitulo restant, uno isto velimus sermone complecti. Ergo quod superest servemus principio alteri, ut de nostro sane et verbo et modo gaudeat sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen