monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 7
Denique inquit, Et posteriora dorsi eius in pallore auri . Quomodo non in morte pallescat? Sed melius pallens aurum quam fulgens aurichalcum, et quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Aurum Verbum, aurum Sapientia est. Hoc aurum semetipsum decoloravit, abscondens formam Dei, et formam servi praetendens. Decoloravit et Ecclesiam, quae ait: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol . Ergo et posteriora ipsius in pallore auri, quae fuscum non erubuit crucis, ustionem passionis non horruit, livorem vulnerum non refugit. Etiam complacet sibi in illis, et optat novissima sua fore horum similia. Idcirco denique audit: Columba mea in foraminibus petrae, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et iugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, inde illi magna fiducia apud Deum altissimum. Non est quod vereatur martyr exsanguem lividamque levare ad eum faciem, cuius livore sanatus est, gloriosam repraesentare similitudinem mortis eius, utique in pallore auri. Quid vereatur cui etiam a Domino dicitur: Ostende mihi faciem tuam? Ad quid? Ut mihi videtur, se magis ostendere vult. Ita est: videri vult, non videre. Quid enim ille non videt? Non est ei opus ut quis se ostendat, a quo nil non videtur, nec si se abscondat. Vult ergo videri, vult benignus dux devoti militis vultum et oculos in sua sustolli vulnera, ut illius ex hoc animum erigat, et exemplo sui reddat ad tolerandum fortiorem.