monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 6
Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem prophetae relinquam civitates, et habitabo in petra . Ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis, ut cum Moyse positus in foramine petrae, transeunte Domino, merear saltem posteriora eius prospicere . Nam faciem stantis, id est incommutabilis claritatem, quis videat, nisi qui introduci iam meruit, non in sancta, sed in sancta sanctorum? Nec vilis tamen aut contemnenda posteriorum contemplatio. Contemnat Herodes; ego tanto magis non contemno, quanto magis contemptibilem se ostendit Herodi. Habent etiam aliquid et posteriora Domini quod videre delectet. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Erit cum ostendet faciem suam, et salvi erimus. Sed interim praeveniat nos in benedictionibus dulcedinis, illis utique quas post se relinquere consuevit. Nunc dignationis suae posteriora demonstret, alias in gloria dignitatis faciem suam demonstraturus. Sublimis in regno, sed suavis in cruce. In hac me visione praeveniat, in illa adimpleat. Adimplebis me, ait, laetitia cum vultu tuo . Utraque visio salutaris, utraque suavis; sed illa in sublimitate, ista in humilitate; illa in splendore, haec in pallore est.