monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 5
Meum proinde meritum, miseratio Domini. Non plane sum meriti inops, quandiu ille miserationum non fuerit. Quod si misericordiae Domini multae, multus nihilominus ego in meritis sum. Quid enim si multorum sim mihi conscius delictorum? Nempe ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia . Et si misericordiae Domini ab aeterno et usque in aeternum , ego quoque misericordias Domini in aeternum cantabo . Nunquid iustitias meas? Domine, memorabor iustitiae tuae solius . Ipsa est enim et mea; nempe factus es mihi tu iustitia a Deo. Nunquid mihi verendum, ne non una ambobus sufficiat? Non est pallium breve, quod, secundum prophetam, non possit operire duos . Iustitia tua, iustitia in aeternum . Quid longius aeternitate? Et te pariter et me operiet largiter larga et aeterna iustitia. Et in me quidem operit multitudinem peccatorum; in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauros, divitias bonitatis? Hae in foraminibus petrae repositae mihi. Quam magna multitudo dulcedinis tuae in illis, opertae quidem, sed in his qui pereunt! Utquid enim sanctum detur canibus, vel margaritae porcis? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, etiam et apertis foraminibus introduxit in sancta. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virtutum!