monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 3
Alius hunc locum ita exposuit, foramina petrae vulnera Christi interpretans. Recte omnino; nam petra Christus. Bona foramina, quae fidem astruunt resurrectionis et Christi divinitatem. Dominus meus, inquit, et Deus meus . Unde hoc reportatum oraculum, nisi ex foraminibus petrae? In his passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos ; in his se columba tutatur, et circumvolitantem intrepida intuetur accipitrem. Et ideo ait: Columba mea in foraminibus petrae. Vox columbae, In petra exaltavit me ; et item: Statuit, inquit, supra petram pedes meos . Vir sapiens aedificat domum suam supra petram, quod ibi nec ventorum formidet iniurias, nec inundationum . Quid non boni in petra? In petra exaltatus, in petra securus, in petra firmiter sto. Securus ab hoste, fortis a casu; et hoc quoniam exaltatus a terra. Anceps est enim et caducum, terrenum omne. Conversatio nostra in coelis sit, et nec cadere, nec deiici formidamus. In coelis petra, in illa firmitas atque securitas est. Petra refugium herinaciis . Et revera ubi tuta firmaque infirmis securitas et requies, nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto illic securior habito, quanto ille potentior est ad salvandum. Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur: non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi peccatum grande: turbabitur conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe vulneratus est propter iniquitates nostras . Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvatur? Si ergo in mentem venerit tam potens tamque efficax medicamentum, nulla iam possum morbi malignitate terreri.