monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 2
Sequitur: Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Amat et pergit amatoria loqui. Columbam denuo blandiendo vocat; suam dicit, et sibi asserit propriam: quodque ipse rogari obnixius ab illa solebat, ipsius nunc versa vice et conspectum postulat, et colloquium. Agit ut sponsus; sed ut verecundus, publicum erubescit, decernitque frui deliciis suis in loco sequestri, utique in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Puta ergo sic dicere sponsum: Ne timeas, amica, quasi haec, ad quam te hortamur, opera vinearum negotium amoris impedire seu interrumpere habeat. Erit certe et aliquis usus in ea ad id quod pariter optamus. Vineae sane macerias habent, et hae diversoria grata verecundis. Hic litteralis lusus. Quidni dixerim lusum? Quid enim serium habet haec litterae series? Ne auditu quidem dignum quod foris sonat, si non intus adiuvet Spiritus infirmitatem intelligentiae nostrae. Ne ergo remaneamus foris, ne et turpium, quod absit! amorum videamur lenocinia recensere, afferte pudicas aures ad sermonem qui in manibus est de amore; et cum ipsos cogitatis amantes, non virum et feminam, sed Verbum et animam sentiatis oportet. Et si Christum et Ecclesiam dixero, idem est; nisi quod Ecclesiae nomine non una anima, sed multarum unitas, vel potius unanimitas designatur. Nec sane foramina petrae, aut cavernas maceriae, latebras putetis operantium iniquitatem, ne qua prorsus suspicio subeat de operibus tenebrarum.