monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 61, 1
Surge , amica mea, sponsa mea, et veni . Commendat sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces. Nam iteratio affectionis expressio est: et quod rursum ad laborem vinearum sollicitat dilectam, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus. Nam vineas animas esse iam audistis. Non immoremur supervacue in his quae dicta sunt. Videte sequentia. Sponsam tamen nusquam, ut memini, in toto hoc opere aperte adhuc nominarat, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur. Quae cum venerit et perfecta fuerit, faciet spirituale coniugium; et erunt duo, non in carne una, sed in uno spiritu, dicente Apostolo: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est .