monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 10
Ut tamen adhuc ego aliquid adiiciam de eiusmodi quod occurrit, videte ne forte etiam haec inter grossos deputari possint, scientia, prophetia, linguae, similiaque. Etenim ista more grossorum deficere habent, et cedere melioribus, dicente Apostolo, quia et scientia destruetur, et prophetiae evacuabuntur, et linguae cessabunt. Fidem quoque ipsam intellectus excludet, speique succedat visio necesse est. Quod enim videt quis, quid sperat? Sola non excidit charitas (Cor. XIII, 8), sed illa qua Deus toto corde, tota anima, tota virtute diligitur . Ideo hanc minime grossis annumeraverim, ne ad ficum quidem dixerim pertinere, sed ad vineas. Iam qui vineae sunt, severiores nobis, quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime vocem illam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? . Item: Zelus domus tuae comedit me . Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere videntur. Sed libet pausare sub hac vite et sub hac ficu, ubi Dei proximique obumbrat dilectio. Utramque teneo cum te amo, Domine Iesu Christe, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam; et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen