monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 9
Mirum vero, si nec ficus, nec vineae istae aliquid habent quod mores aedificet. Ego hunc locum arbitror esse et moralem. Dico autem per gratiam Dei quae in nobis est, et ficus nos habere, et vineas. Ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, qui spiritu ferventiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conversatur inter fratres, sed et multa cum suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam? Qui tamen grossos suos prius protulerit, proieceritque oportet, timorem utique iudicii, quem perfecta charitas foras mittit; et amaritudinem peccatorum, quae verae confessioni et infusioni gratiae, crebrarumque profusioni lacrymarum cedat necesse est, caeteraque talia, instar grossorum praeeuntia fructuum suavitatem: quae vos quoque per vosmetipsos cogitare potestis.