monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 8
Ita si ad tempora gratiae hunc locum respicere malimus, aut si placet magis referri ad Patres (nam vinea Domini sabaoth domus Israel est , erit sensus: Christum in carne nasciturum et moriturum odoraverunt prophetae et patriarchae, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt. Non dederunt odorem suum, nec secretum suum publicaverunt, exspectantes ut revelaretur in suo tempore. Quis sane tunc caperet sapientiam in mysterio absconditam, in corpore non exhibitam? Ita vineae tunc quidem non dederunt odorem suum. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu virgineo saeculis ediderunt. Tunc plane, inquam, spirituales illae vineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei ; et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant. Vir ille, verbi causa, qui Iacob tangens, et Christum sentiens: Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus ; cum hoc dicebat, habebat delicias suas sibi, nec cuiquam illas communicabat. At ubi venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret ; tunc prorsus odor, qui in illo erat, sese ubique sparsit, adeo ut a finibus terrae ipsum sentiens clamaret Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum: currerentque adolescentulae in odore olei huius . Ita ista vinea dedit odorem suum, et eo temporis dederunt et caeterae, in quibus hic ipse odor vitae exstiterat. Quidni dederunt, e quibus Christus secundum carnem? Dictum est itaque vineas dedisse odorem, sive quia fideles animae bonam de se ubique opinionem spargunt; sive quod palam facta sunt mundo oracula et revelationes Patrum, et in omnem terram exivit odoratus eorum, dicente Apostolo: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria .