monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 4
At dicit aliquis: cum istiusmodi grossos non aliquando proferre gens illa cessaverit, ergo non aliquando tempus putationis non exstitit, quia unum utrique rei tempus existere perhibetur. Non ita est. Dicimus mulieres filios procreasse, non cum parturiunt, sed cum iam pepererunt. Dicimus et arbores edidisse flores suos, non cum coeperint florere, sed potius cum desierint. Ita hic quoque dictum est, quia ficus protulit grossos suos, non cum aliquos edidit, sed cum totos, id est, cum ad finem pervenit editio. Quaeris quo tempore istiusmodi complementum illi populo accidit? Cum Christum occidit, tunc completa est malitia eius, iuxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum vestrorum . Unde in patibulo traditurus iam spiritum: Consummatum est, inquit . O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata! O quam sunt novissimi peiores prioribus! Incipiens ab inutilibus, ad perniciosos pervenit et venenatos. O grossum vipereumque affectum, odire hominem, qui hominum et corpora sanat, et animas salvat! O nihilominus intellectum grossum et certe bovinum, qui Deum non intellexerunt nec in operibus Dei!