monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 3
Ego tamen hoc loco non quemvis populum interpretari liberum puto: unus signanter exprimitur. Neque enim, Protulerunt, dixit, quasi de pluribus; sed quasi de una, protulit, inquit, ficus grossos suos; et, ut sentio ego, quae est plebs Iudaeorum. Quanta in hanc Salvator parabolice in Evangelio loqui videtur? ut est illud: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua etc.; item: Videta ficulneam et omnes arbores : et Nathanaeli dictum est: Cum esses sub ficu, vidi te . Et rursum maledicit ficulneae, pro eo quod non invenit in ea fructum . Bene ficus, quae bona licet patriarcharum radice prodierit, nunquam tamen in altum proficere, nunquam se humo attollere voluit, nunquam respondere radici proceritate ramorum, generositate florum, fecunditate fructuum. Male prorsus tibi cum tua radice convenit, arbor pusilla, tortuosa, nodosa. Radix enim sancta. Quid ea dignum tuis apparet in ramis? Ficus, inquit, protulit grossos suos. Non hos nobili a radice traxisti, semen nequam. Quod in ea est, de Spiritu sancto est; ac per hoc subtile totum ac suave. Tibi unde hi grossi? Et vere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus, quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentrorum.