monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 60, 2
Quid vero spiritus? ut plane hoc loco non ficum intueamur, sed populum: nempe de hominibus cura est Deo, non de arboribus. Vere ficus est populus, fragilis carne, parvulus sensu, animo humilis, cuius primi fructus, ut interim nomini alludamus, grossi utique et terreni. Nec enim popularis est studii primum quaerere regnum Dei et iustitiam eius ; sed, ut ait Apostolus, cogitare quae mundi sunt, quomodo placeant uxoribus, vel illae viris. Tribulationem carnis habebunt huiusmodi ; sed in novissimis non negamus eos fructus fidei assecuturos, si bonam habuerint novissimam confessionem, maximeque si carnis opera eleemosynis redemerint. Ergo primi plebium fructus nec fructus sunt, non magis quam ficuum grossi. Denique si dignos postmodum fructus poenitentiae fecerint (non enim prius quod spirituale est, sed quod animale dicetur illis: Quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis?