monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 10
Sequitur: Ficus protulit grossos suos. Non comedamus ex eis: nec enim esui habiles sunt ob immaturitatem sui. Bonarum ficuum habent speciem, sed similitudinem, non saporem, forte hypocritas designantes. Non abiiciamus tamen, alias forsitan his opus habebimus. Alioquin satis per se ipsos leviter, et ante tempus cadent, sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit ; quod ego de hypocritis dictum reor. Non sine causa tamen in carmine nuptiali eorum mentio facta est. Erunt sine dubio, etsi non esui, usui qualicunque. Multa in nuptiis praeter dapes necessarie procurantur. Ego vero istud adeo minime praetereundum existimo, ut quidquid illud est, inter angustias extremitatum sermonis huius discutere nolim; sed differo in diem alterum, et horam liberiorem. An vero necessarie, vobis tunc experiri licebit: tantum mihi opportunitatem facultatemque obtineant vota vestra ad proferendum quod sentio, in vestram ipsorum aedificationem, in laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.