monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 9
Ergo, si in terra nostra et flores apparuerunt, et vox turturis audita est; profecto et visu veritas comperta est, et auditu. Vox quippe auditur, flos cernitur. Flos miraculum est, ut nostra superior interpretatio habet, quod voci accedens fructum parturit fidei. Etsi fides ex auditu, sed ex visu confirmatio est. Sonuit vox, splenduit flos, et veritas de terra orta est per fidelium confessionem, verbo signoque pariter concurrentibus in testimonium fidei. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis, dum flos voci, auri oculus attestatur. Audita visa confirmant, ut duorum testimonium (auris loquor et oculi) ratum sit. Propterea Dominus aiebat: Ite, renuntiate Ioanni (eius nempe discipulis loquebatur) quae audistis et vidistis . Nec brevius illis, nec planius intimari fidei valuit certitudo. Eadem sane in brevi etiam universae terrae persuasio facta est, et eodem argumenti compendio. Quae audistis, inquit, et vidistis. O verbum abbreviatum, attamen vivum et efficax! Haud dubius profecto assero, quod auribus oculisque percepi. Intonat tuba salutaris, coruscant miracula, et mundus credit. Cito persuadetur quod dicitur, dum quod stupetur, ostenditur. Habes autem quia profecti apostoli praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis . Habes in monte stupenda claritate transfiguratum, et nihilominus superna testificatum voce . Habes in Iordane similiter et columbam designantem, et vocem testificantem . Ita haec duo ubique pariter, vox et signum, ad introducendam fidem ex divina largitate concurrunt: ut latus ad animam per utrasque fenestras ingressus pateat veritati.