monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 8
Ex quibus colligitur, quod vox sit turturis etiam praedicatio castitatis. Neque enim a principio vox ista in terris audita fuit, sed magis illa: Crescite, et multiplicamini, et replete terram . Incassum profecto vox illa pudicitiae sonuisset, necdum propalata resurgentium patria: in qua longe felicius homines neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis . Tune voci illi tempus fuisse tunc dicas, cum maledicto omnis subiacebat sterilis in Israel, cum Patriarchae ipsi plures simul habebant uxores, cum frater fratris absque liberis defuncti semen suscitare ex lege compellebatur? At, ubi insonuit ex ore coelestis turturis commendatio illa spadonum, qui se castraverunt propter regnum Dei ; et item alterius eiusdem castissimae turturis consilium de virginibus ubique invaluit , tunc primum dici veraciter potuit, quia vox turturis audita est in terra nostra.