monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 7
Nec soli commendant turturem gemitus; commendat et castitas. Huius denique merito digna fuit dari hostia pro virgineo partu. Sic quippe habes: Par turturum, aut duos pullos columbarum . Et licet alias quidem per columbam Spiritus sanctus soleat designari; quia tamen libidinosa avis est, non decuit offerri eam in sacrificium Domini, nisi ea sane aetate, qua nesciret libidinem. At turturis non designatur aetas, quoniam agnoscitur castitas in quacunque aetate. Denique compare uno contenta est; quo amisso alterum iam non admittit, numerositatem in hominibus nuptiarum redarguens. Nam etsi forsitan culpa propter incontinentiam venialis est, ipsa tamen tanta incontinentia turpis est. Pudet ad negotium honestatis rationem non posse in homine, quod natura possit in volucre. Cernere enim est turturem tempore suae viduitatis, sanctae viduitatis opus strenue atque infatigabiliter exsequentem. Videas ubique singularem, ubique gementem audias; nec unquam in viridi ramo residentem prospicies, ut tu ab eo discas voluptatum virentia virulenta vitare. Adde quod in iugis montium et in summitatibus arborum frequentior illi conversatio est: ut, quod vel maxime propositum pudicitiae, decet, doceat nos terrena despicere, et amare coelestia.