monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.125r > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 6
Caeterum si multi gementes, quid sibi vult unius expressio? Vox turturis, inquit. Quare non turturum? Forte Apostolus id solvit, ubi ait, quia ipse Spiritus postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus . Ita est. Ipse inducitur gemens, qui gementes facit. Et quamlibet multi sint, quos ita gemere audias, unius per omnium labia vox sonat. Quidni illius, qui ipsam in ore singulorum pro quorumque necessitatibus format? Denique unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem . Sua vox quemque manifestum facit, et praesentem indicat. Et audi ex Evangelio, quod vocem habeat Spiritus sanctus. Spiritus, inquit, ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde veniat, aut quo vadat . Etsi ille nesciebat, qui litteram occidentem docebat mortuos magister mortuus ; nos sciamus, qui translati de morte ad vitam per vivificantem Spiritum, certo et quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota et gemitus nostros ab ipso venire, et ad eum ire, illicque invenire misericordiam in oculis Dei. Quando enim sui Spiritus vocem irritam faceret Deus? At ipse scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.