monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 5
Ita est, Iesu bone, venerunt dies illi. Nam ipsa creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, revelationem filiorum Dei exspectans. Non solum autem illa, sed et nos ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri : hoc scientes, quia quandiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino . Nec vacui gemitus, quibus e coelo tam misericorditer respondetur: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus . Fuit et in tempore Patrum vox ista gementium; sed rara, et penes quemque suus gemitus. Unde et dicebat quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi . Sed et qui aiebat: Gemitus meus a te non est absconditus, profecto monstrabat absconditum esse, qui soli Deo non esset absconditus. Et ideo tunc dici non potuit: Vox turturis audita est in terra nostra; quoniam secretum adhuc paucorum iam tunc multitudinem non exivit. At ubi palam clamatum est: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens , ad omnes iam coepit pertinere gemitus iste turtureus, et una omnibus esse gemendi ratio, quia omnes sciebant Dominum, secundum quod in Ieremia legitur: Et cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum, dicit Dominus .