monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 3
Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc indicium est transactae hiemis, tempus nihilominus putationis adesse denuntians. Id iuxta litteram. Alias turturis vox non dulce admodum sonat, sed signat dulcia. Ipsa avicula, si emis, non magni; si discutis, non parvi pretii est. Et vox quidem gementi, quam canenti similior, peregrinationis nostrae nos admonet. Illius doctoris libenter audio vocem: qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Vere turturem exhibes, si gemere doceas: et si persuadere vis, gemendo id magis, quam declamando studeas oportebit. Exemplum sane tum in aliis multis, tum vel maxime hoc in negotio, verbo efficacius est. Dabis voci tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi illud cognosceris persuasisse. Validior operis, quam oris vox. Fac ut loqueris, et non solum me facilius emendas, sed te quoque non levi liberas probro. Non iam pertinebit ad te, si quis dicat: Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere . Sed neque illud verearis oportet: Tu qui alios doces, te ipsum non doces .