monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 59, 2
Vides amori cedere etiam maiestatem? Ita est, fratres; neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem. Omnes ex aequo intuetur, qui perfecte se amant, et in se ipso celsos humilesque contemperat; nec modo pares, sed unum eos facit. Tu Deum forsitan adhuc ab hac amoris regula excipi putas; sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est . Quid miraris hoc? Ipse factus est tanquam unus ex nobis. Minus dixi: non tanquam unus, sed unus. Parum est parem esse hominibus: homo est. Inde terram nostram vindicat sibi, sed quasi patriam, non quasi possessionem. Quidni vindicet? Inde illi sponsa, inde substantia corporis; inde sponsus ipse; inde duo in carne una. Si caro una, cur non et patria una? Coelum coeli Domino, inquit, terram autem dedit filiis hominum . Ergo ut filius hominis haereditat terram, ut dominus subiicit, ut conditor administrat, ut sponsus communicat. Dicendo nempe, in terra nostra, proprietatem profecto abnuit, societatem non respuit. Et haec pro eo quod sponsus tam benigno usus est verbo, ut dignatus sit dicere, in terra nostra. Nunc caetera videamus.