monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 12
Ergo si hiems transiit, imber abiit et recessit; si demum flores apparuerunt in terra nostra, et subinde quaedam spiritualis gratiae vernalis temperies tempus putationis indicit: quid restat, nisi ut de caetero toti incumbamus huic operi tam sancto, tam necessario? Scrutemur, iuxta prophetam, vias nostras et studia nostra, et in eo se quisque iudicet profecisse, non cum non invenerit quod reprehendat, sed cum, quod invenerit, reprehendet. Tunc te non frustra scrutatus es, si rursum opus esse scrutinio advertisti: et toties non te fefellit inquisitio tua, quoties iterandam putaveris. Si autem semper hoc, cum opus est, facis, semper facis. Semper ergo opus esse tibi memineris superni auxilii, et misericordiae sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.