monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 11
Nobis, fratres, putationis semper est tempus, sicut semper est opus. Confido enim quia nobis hiems iam transiit. Scitis quam hiemem dicam? Timorem illum, qui non est in charitate, qui cum omnes initiet ad sapientiam, neminem consummat; quoniam superveniens charitas extundit illum, tanquam hiemem aestas. Aestas enim charitas est: quae si iam venit, imo quia venit, sicut iustum est mihi sentire de vobis, siccaverit necesse est omnem hiemalem imbrem, omnem videlicet anxietatis lacrymam, quam amara recordatio peccati, et timor ante extorquebat iudicii. Itaque (quod non dubius dico, etsi non de omnibus vobis, profecto de pluribus) hic iam imber abiit et recessit: nam et flores apparent indices pluviae suavioris. Habet et aestas pluvias suas suaves et uberes. Quid dulcius lacrymis charitatis? Flet quippe charitas, sed ex amore, non ex moerore; flet ex desiderio, flet cum flentibus. Tali imbre non ambigo rigatos uberius actus obedientiae vestrae, quos laetus intueor, non murmure tetros, non tristitia subobscuros, sed quodam spirituali gaudio iucundos et floridos. Sic sunt, ac si semper flores gestetis in manibus.