monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 10
Poterat etiam finiri sermo, si prius quemque vestrum iuxta morem meum de sua vinea monuissem. Quis enim ita ad unguem omnia a se superflua resecavit, ut nil se habere putet putatione dignum? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et reaccenduntur exstincta, et sopita denuo excitantur. Parum est ergo semel putasse; saepe putandum est, imo, si fieri possit, semper; quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis. Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putas emortua, et non magis suppressa. Velis, nolis, intra fines tuos habitat Iebusaeus ; subiugari potest, sed non exterminari. Scio, inquit, quia non habitat in me bonum. Parum est nisi et malum inesse fateatur. Ait namque: Non quod volo , hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum . Aut te ergo, si audes, praefer Apostolo (nempe ipsius ista vox est); aut fatere cum illo te quoque vitiis non carere. Medium denique vitiorum virtus tenet; ac proinde sedula eges non solum putatione, sed et circumcisione. Alioquin verendum, ne circumquaque a lambentibus, vel potius a rodentibus vitiis illa, dum nescis, paulatim elangueat; aut, si supercreverint, suffocetur. Unum in tanto discrimine consilium est, observare diligenter, et mox ut renascentium capita apparebunt, prompta severitate succidere. Non potest virtus cum vitiis pariter crescere. Ergo ut illa vigeat, istaccrescere non sinantur. Tolle superflua, et salubria surgunt. Utilitati accedit, quidquid cupiditati demis. Demus operam putationi. Putetur cupiditas, ut virtus roboretur.