monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 8
Donec ergo istiusmodi aquae pestilentes occupaverunt terram, et invaluerunt super eam; tempus suum vineae non habuerunt, nec fuit quod sponsa invitaretur ad putandas vineas. Caeterum illis decurrentibus terra apparuit arida, et flores apparuerunt in ea, significantes tempus putationis adesse. Quaeris quando hoc fuit? quando putas, nisi cum refloruit caro Christi in resurrectione? Et hic primus et maximus flos, qui apparuit in terra nostra. Nam primitiae dormientium Christus . Ipse, inquam, flos campi et lilium convallium Iesus , ut putabatur filius Ioseph a Nazareth , quod interpretatur flos. Is ergo flos apparuit primus, non solus. Nam et multa corpora sanctorum, qui dormierant, pariter surrexerunt, qui veluti quidam lucidissimi flores simul apparuerunt in terra nostra. Denique venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis . Flores etiam fuerunt qui primi crediderunt de populo, primitiae sanctorum. Flores eorum miracula, instar florum producentia fructum fidei. Nam postquam ille infidelitatis imber aliquantulum, vel ex parte, abiit et recessit, secuta mox est pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, et flores apparere coeperunt. Dominus dedit benignitatem, et terra nostra dedit flores suos, ita ut una die tria millia, in alia quinque millia de populo crederent : adeo in brevi crevit florum numerus, id est credentium multitudo. Et non potuit gelu malitiae praevalere adversus flores qui apparebant, nec praeripere, ut assolet, fructum vitae, quem promittebant.