monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 6
Caeterum nec is, nec illi sibi adhuc induerant virtutem ex alto; et ob hoc tutum non erat eis exire in vineas, exerere linguae sarculum, et gladio Spiritus putare vites, purgare palmites, ut fructum plus afferrent. Denique ipse Dominus tacebat in passione, et in multis interogatus non respondebat , factus, iuxta Prophetam, sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones . Dicebat autem: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem et interrogavero, non respondebitis mihi : sciens tempus putationis nondum advenisse, nec responsuram prorsus vineam suam impensis laboribus, id est nec fidei, nec boni operis fructum aliquem relaturam. Quare? Quia hiems erat in cordibus perfidorum, et hiemales quidam malitiae imbres occupaverant terram, iacta semina verbi suffocare, quam fovere paratiores; sed et cultui vinearum omnem nihilominus impendendam operam frustraturi.