monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.37 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 5
Porro hiemale tempus, quod praeteriisse significat, illud mihi designare videtur, cum Dominus Iesus iam non palam ambularet apud Iudaeos, eo quod conspirassent adversus eum, volentes eum interficere. Unde et dicebat ad quosdam: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum; et rursum: Ascendite vos ad diem festum hunc, ego non ascendam . Ascendit tamen postea et ipse, non palam, sed quasi in occulto. Extunc ergo et deinceps usque ad adventum Spiritus sancti, quo recaluerunt torpentia fidelium corda, tanquam igne, quam Dominus ad hoc ipsum misit in terram , hiems fuit. Tunc negaveris hiemem tunc fuisse, cum Petrus sederet ad prunas, non minus gelido corde, quam corpore? Denique: Erat frigus, inquit . Magnum revera frigus cor negantis constrinxerat. Nec mirum tamen, cum ignis ab eo ablatus esset. Nam paulo ante non parvo ferebat zelo, quippe adhuc igni proximus, qui evaginato gladio, ne ignem perderet, servi auriculam amputavit. Sed non erat tempus putationis: et ideo audit: Converte gladium tuum in locum suum. Erat enim hora et potestas tenebrarum: et quisque tunc discipulorum levaret gladium vel ferri, vel verbi, aut ferro truncandus erat, et neminem lucraretur, nec quidpiam fructus afferret; aut certe timoris gladio ad negandum cogendus; et sic magis ipse periret, iuxta verbum Domini quod subiunxit mox, ita dicens: Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit . Quis nempe caeterorum ante pavendam mortis imaginem impavidus staret, trepidante et cedente principe ipso, et qui voce confortatoria sui imperatoris fuerat praemunitus, et praemonitus alios confortare?