monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 4
Verum quoniam operi huic, sicut et omni rei sub coelo, non omne tempus suppetit et aptum est, addit is qui invitat, tempus putationis advenisse. Adesse hoc noverat qui dicebat: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum . Vitiosa sine dubio atque superflua, et omne denique quod offendiculum dare, et impedire fructum salutis possit, putare iam et resecare monebat, sciens quia tempus putationis advenerit. Ideo et aiebat fideli cuidam cultori vinearum: Argue, increpa, obsecra ; in primo et secundo horum putationem vel exstirpationem, in ultimo plantationem indicens. Et haec quidem sponsus per os Pauli de tempore operandi. Sed audi quid per proprium os de temporum consideratione, sub alio quidem rerum schemate et nomine, cum nova sponsa sit locutus. Nonne vos dicitis, inquit, quia quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem ; item: Messis quidem multa, operarii pauci: rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam . Sicut igitur ibi metendi animarum segetes tempus adesse monstrabat, ita et hic vineas aeque intelligibiles, id est animas vel Ecclesias, tempus putandi advenisse denuntiat; id forsitan inter utrasque res volens vocabulorum diversitate distingui, ut messes plebes, vineas congregationes sanctorum cohabitantium intelligamus.