monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 3
Nunc iam videamus, quid istiusmodi quasi historico schemate spiritualiter nobis innuatur intelligendum. Et vineas quidem animas esse vel Ecclesias, simulque huius rei rationem quaenam sit, dixi vobis iam, et audistis, nec opus habetis iterato audire. Ad has itaque revisendas, corrigendas, intruendas, salvandas, anima perfectior invitatur, quae tamen id ministerii sortita sit, non sua ambitione, sed vocata a Deo tanquam Aaron. Porro invitatio ipsa quid est, nisi intima quaedam stimulatio charitatis pie nos sollicitantis aemulari fraternam salutem, aemulari decorem domus Domini, incrementa lucrorum eius, incrementa frugum iustitiae eius, laudem et gloriam nominis eius? Istiusmodi itaque circa Deum religiosis affectibus quoties is qui animas regere, aut studio praedicationis ex officio intendere habet, hominem suum interiorem senserit permoveri; toties pro certo sponsum adesse intelligat, toties se ab illo ad vineas invitari. Ad quid, nisi ut evellat et destruat, et aedificet et plantet?