monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 2
Et est desiderium vehemens, quod eam non tantum surgere, sed et surgere festinanter sollicitat: sic quippe habes: Surge, propera, et veni. Nec parum confortat quod audit, veni, et non: Vade: per hoc se intelligens non tam mitti quam duci, et secum pariter sponsum esse venturum. Quid enim difficile sibi illo comite reputet? Pone me, inquit, iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me ; item: Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es . Non itaque suscitatur praeterquam velit, quando fit prius ut velit: quod non est aliud, nisi sancti quaestus immissa aviditas. Animatur etiam ad opus iniunctum, et de temporis opportunitate redditur alacrior. Tempus faciendi, inquit, o sponsa, quia hiems transiit, quando operari nemo poterat. Imber quoque, qui inundatione facta operiebat terram, culturas impediebat, et vel sata necabat, vel seri vetabat; is, inquam, imber excurrit, abiit et recessit; flores apparuerunt in terra nostra vernalem profecto temperiem adesse signantes, operandi commoditatem, frugum vicinitatem ac fructuum. Deinde subdit, ubi et quid primum operari oporteat: Tempus, inquiens, putationis advenit . Ad vineas ergo excolendas ducitur: quae ut possint uberioribus fructibus respondere colonis, ante omnia necesse est sarmenta sterilia proiici, succidi noxia, putari superflua. Haec iuxta litteram.