monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 58, 1
Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni . Quis hoc dicit? Absque dubio sponsus. Et nonne ipse est, qui paulo ante suscitari dilectam tantopere prohibebat? Quo pacto ergo nunc non solum ut surgat, sed ut et acceleret iubet? Venit in mentem simile quid ex Evangelio. Ea quippe nocte qua Dominus tradebatur, cum fatigatos productioribus vigiliis discipulos qui secum erant, dormire demum ac requiescere praecepisset, in ipsa hora : Surgite, eamus, inquit, ecce appropinquavit qui me tradet . Nunc quoque similiter uno pene momento et prohibet suscitari sponsam, et suscitat: Surge, inquiens, et veni. Quid sibi itaque vult tam subita haec mutatio voluntatis sive consilii? Putamusne levitate usum sponsum, et aliquid voluisse prius, quod mox noluerit? Minime. Sed agnoscite eas quas vobis supra, si meministis, commendavi, et non semel, vicissitudines utique sanctae quietis, ac necessariae actionis; et quia non sit in hac vita copia contemplandi, nec diuturnitas otii, ubi officii et operis cogentior urget instantiorque utilitas. More igitur suo sponsus, ubi dilectam paululum in sinu proprio quievisse persentit, ad ea denuo quae utiliora visa sunt, trahere non cunctatur. Non tamen quasi invitam: nec enim quod fieri vetuit, faceret ullatenus ipse; sed trahi sane a sponso sponsae, est ab ipso accipere desiderium quo trahatur, desiderium bonorum operum, desiderium fructificandi sponso; quippe cui vivere sponsus est, et mori lucrum.