monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Natura Rerum, 19, 1
Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem; lunam vero terra esse maiorem, unde et cunctis unius magnitudinis apparet. Quod enim nobis quasi cubitalis videtur, nimiae celsitudinis, distantia facit; alioqui maior oriens Indis, et maior Britannis apparet occidens, qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget.