monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Natura Rerum, 17, 1
Signa duodecim vel a causis annalibus, vel a gentilium fabulis nomina sumpserunt. Nam Arietem Martio mensi propter Ammonem Iovem tribuunt; unde et in eius simulacro arietis cornua fingunt; Taurum Aprili, propter eumdem Iovem, quod in bovem sit fabulose conversus; Castorem et Pollucem Maio, propter insigne virtutis; porro Cancrum Iunio, quando sol ad inferiora redit, quia Cancer impulsus retro cursum dirigere soleat; Leonem, quem occidit Hercules, Iulio, propter vim fervoris assignant; Virginem Augusto, quod tunc exusta caloribus tellus nihil pariat; Libram Septembri, ob aequalitatem diei et noctis; Scorpium et Sagittarium equinis cruribus deformatum, propter fulmina mensium ipsorum, October et November accipiunt; Capricornum December, propter capram Iovis nutricem, cuius extrema pisci similia pinguntur, quod huius mensis ultima pluvialia sint; Aquarium Ianuario; Februario Pisces, ob menses imbriferos tradunt.