monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Natura Rerum, 14, 2
Quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse, igitur a terrae centro apsides altissimae sunt, Saturno in Scorpione, Iovi in Virgine, Marti in Leone, Soli in Geminis, Veneri in Sagittario, Mercurio in Capricorno, Lunae in Tauro, mediis omnium partibus; et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae; sicque fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia accelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas a summa apside lineas coarctari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. Motum autem augeri quandiu in vicinia sunt terrae, cum abscedant in altitudinem minui, lunae maxime sublimitatibus approbatur. De quibus si plenius scire velis, lege Plinium Secundum, ex quo et ista nos excerpsimus.