monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 14 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Natura Rerum, 14, 1
Sunt autem sui cuique planetarum circuli, quos Graeci apsidas in stellis vocant, aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum coeli, necnon et signiferi est obliqui inter eos siti. Omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. Ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt, ideoque diversos habent orbes, motusque dissimiles.