monumenta.ch > Plinius > sectio 140 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, 13, 21
- Qui detrahit alicui rei, etc. Qui bonae rei detrahit, se in futurum obligat, quia quod non debuit faciendo, poenam sibi, qua constringatur, praeparat; sed et is qui malae rei detrahit, ipse se in futurum obligat, non ut pro tali detractione poenam luat, sed ut post detractionem sese cautius agat, quia nimirum quod in aliis iuste reprehendit, ipse impune non admittit, clamante Apostolo, Qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II)? - Qui autem timet praeceptum, etc. Melius est ergo de sua quemque fragilitate metuere, ne forte divina praevaricentur imperia, quam aliorum errata stulto ore lacerare, dicente Apostolo, Et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI) - Astutus omnia agit cum consilio, etc. Ubi omnia cum consilio docet esse agenda, divinum potius, quod sacris eloquiis indutum est, quam humanum intelligit consilium.